monumenta.ch > Plinius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 13
{IV} post eum M. Aemilius collega in consulatu Quinti Lutatii non in basilica modo Aemilia, verum et domi suae posuit, id quoque Martio exemplo. scutis enim, qualibus apud Troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clupeorum, non, ut perversa grammaticorum suptilitas voluit, a cluendo. origo plena virtutis, faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo.